monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 23
Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut (aliquo die) nihil praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil habent cum ipsa controversia implicitum sed satis apte et alio transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de divitiis dicuntur; hoc genus sententiarum supellectilem vocabat. solebat schemata quoque per se, quaecumque controversia reciperet, scribere, et putant illum homines hac virtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundaverit! iudicium autem fuit strictius: non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta via decedere, nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas.